PANIS Gradilis

PANIS Gradilis
PANIS Gradilis
qui ad gradus plebi distribuebatur. Nam cum summa plerumque esset Constantinopoli rei frumentariae penuria, tum propter vim hominum, tum quod Thracia vicinaeque regiones, frumenti haud multum feraces, iis alendis non sufficerent, provisum ab Imperatorib. ut per annos singulos statis temporibus, annona ex Alexandria et Aegypto in Urbem transferretur: quam quidem transvectionem Felicem embolam vocitabant, quod eâ populus gaudens reficeretur. Nec hâc ratione penuriae publicae cautum duntaxat, sed et panes Imperator. nomine dividebantur, non pauperibus modo verum etiam honestioribus e Populo, atque iis praesertim, qui domos in urbe exstruxerant, quos Κτήτορες non semel vocat Chron. Alexan. Possessores Liberatus Diaconus c. 20. Galli Proprietaires nominant, Unde panis sive ius eorum capiendorum e publico domos sequebatur, ita ut qui illas quoquomodo distraxisset, id iuris amitteret l. 1. Cod. Theod. de Annon. Civ. Distribuebantur vero tales panes, datis tesseris, quae vel ligneae, uti ostensum, vel aereae aut certe malleô ductae erant; Themistio enim δέλτοι σφυρήλατοι dicuntur: idque in gradibus, unde ii Gradiles dicti. Vide Car. du Fresne Glossar. in Constantinop. Christ. et quae supra diximus. Addam hîc saltem, aliquem existimare posse, in Circo Maximo distributum plebi Romanae hunc panem, ex Amm. Marcellino l. 28. ubi copiam omnem et spem plebeiorum ait fuisse Circum Maximum quia videl. annonarum civicarum gratuita erogatio ibi fieri solita. Et sane loca ac gradus, in Circo Maximo fuêre popularibus adsignati: graduumque Circi in Urbe Constantinop. meminit Chron. Marcellini. Salmas. ad Vopisc. Aurel. c. 35. 48.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PANIS nomine frumentum venit — l. 1. et ibid. Bartol. Cod. de frument. verb. Constant. II. lib. etc. Civilis Panis nomine, sunt qui simpliciter annonam intelligant: cui vendendae qui praeest, dicitur Sitostasius; sicut Magistratus, qui curatur, Perissochoregia nuncupatur, Cael …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIS — I. PANIS διαιωνίξων dicebatur quem unusquisque totô aevô percipiebat, et posteris suis transmittebat. Talis ille, quem Aurelianus erogavit apud Vopisc. loc. cit. Item quem popularibus suis, Antiochensibus civibus, distribui instituisse, atque eam …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIS Fiscalis — qui Populo dividebatur gratis, alias Civilis quoque et Gradilis dictus. Hic a prima institutione purus ac mundus fuit. Aurelianum enim instituti huius auctorem siligineos dedisse, diximus. Postea vero non mundos panes e Fisco percipiebat Populus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANIS Palatinus — vide Gradilis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SECUNDUS Panis — apud Horatium l. 2. Ep. 1. v. 123. vivit siliquis et pane secundô: Veteri eius Interpreti, idem cum dispensatorio est, seu fiscali, nempe, qui non esset siligineus, non primus, non postremus, panis non delitiosius cribrô discussus, sed plebeius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GRADILES Panes — qui alias fiscales, item Dispensatorii, dicti sunt panes e Fisco olim erogari soliti, a gradibus Amphitheatri, in quibus uti olim congiaria Populo dividebantur, aera distribuebantur, missilia omne genus spatgebantur et tesserae mittebantur, ita… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POSSESSOR — I. POSSESSOR Episcopus Afer celebris admodum. Ab Arianis Africâ expulsus, A. C. 517. Constantinopolim se recepit, indeque Hormisdam Episcopum Romanum de Monachis Scythiae monuit, qui Faulto Reiensi adhaerere, contra Augussinum, dicebantur. Qui… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SILIGINARII — in Lapide Romano: ANNONAE. SANCTAE. AELIUS. VITALIO. MENSOR. PERPETUUS. CORPORI. PISTORUM. SILIGINARIORUM. dicti sunt Pistores, qui in siligineo pane, populo distribui solito, conficiendo occupabantur. Fuit autem hic panis Romae inter laudatos,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”